Squarrosi ab eadem squamarum similitudine dicti, quorum
cutis exsurgit ob assiduam inluviem. Lucilius (1121): “Varonum
ac rupicum squarrosa incondita rostra.”
Schoeniculae appellantur meretrices propter usum unguenti
schoeni, quod est pessimi generis.
Scorta appellantur meretrices, quia ut pellicula subiguntur.
Omnia namque ex pellibus facta scortea appellantur.
Scortes, id est pelles testium arietinorum, ab eisdem pellibus
dicti.
Scandulaca genus herbae, frugibus inimica, quod eas velut
edera inplicando necat.
Scaptensula locus, ubi argentum effoditur in Macedonia,
dictus a fodiendo. skaptein namque Graece fodere dicitur.
Lucretius (6, 810): “Quales expiret Scaptensula subter
odores.”
Spara parvissimi generis iacula a spargendo dicta. Lucilius (1351):
“Tum spara, tum murices portantur, tragula porro.”
|
|