Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 73

libro II


Si statutus imminet dies mortis in evitabiliter morientur.
At si terminus vite longior est concessus, absque ulla medicina
prorsus evadent'. (4) Item: 'Non est a me tibi aliquid impendendum,
quia, si bonus, es bonitas rerum omnium sufficentiam
tibi prestat; si malus es, malitia omni benificio est indigna'.
(5) Et nota differentiam, quia divisio, que est tertia pars rethorice orationis, per enumerationem ostendit de quibus rebus disputatio sit futura; (6) sed hec statim explicat et, duabus aut tribus partibus subiciens rationes, breviter orationem exhornat.
54.(1)FREQUENTATIO.
(2) Frequentatio est cum res in tota causa disperse coguntur
in unum locum, ut gravior aut acrior aut criminosior sit oratio,
(3) ut si dicam: 'A quo tandem vitio abest iste? Sue pudicitie
proditor est, insidiator aliene, cupidus, intemperans, petulans
et superbus, impius in parentes, ingratus amicis, infestus cognatis,
superioribus contumax, equalibus fastidiosus, in ferioribus
crudelis, in tollerabilis quoque cunctis'.
(4) Differt iste color a conclusione quia illa tantum firmiora
colligit argumenta, sed hic tam firma quam in firma in unum
omnia colliguntur. (5) Conclusio tendit ad memorandum sed
frequentatio ad augendum.

Torna all'inizio