feliciter et victoriose pervenimus, ubi
divina favente clementia, plene gaudentes in
corpore beneficio sospitatis prospere regnamus
et vivimus, ac singula nobis ad vota succedunt:
ibique moram modicam trahere disponimus,
partes ipsas in proximo felicibus
auspiciis processuri. Vos igitur ad servitia nostra,
more solito, vigiles existentes, sic ad omnia
quae honorem nostrum respiciunt, tenaciter
vigiletis, quod sperantes in nostrae liberalitatis
et promissionis munificentia, ad
prosecutionem servitiorum nostrorum liberaliter
intendatis, ut fidei vestrae constantiam extollere
dignis laudibus et labores vestros
amplis recompensare praemiis merito valeamus.
Cap. XV.
Comitibus, et nobilibus Marchiae, ut parent se
ad procedendum armata manu contra rebelles.
Quod causae nostrae justitiam dispensatio
suprema respiciat, potestis evidentium
argumentorum experimento colligere:
dum quamplures ex hostibus nostris qui
diutius omnimodo non absque materialis
gladii vibratione decertant, multi ex iis, ut culpas
proprias poenaliter deleant in laquei nostri
capturas miseras miserabiliter incidunt. Et
nonnulli, quos aemulorum interdum suggestio
|
|