Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 36


semper et fidele servitium ", vel " promptum servitium cum
sincera fidelitate ", vel " promptitudinem servitii cum constantia
sincere fidelitatis ". Et sic possunt omnes vassalli dominos
suos salutare, mutatis hist que mutari debent. Potestas ita
salutat aliam potestatem: " Nobili et egregio viro B. potestati
de tali loco L. potestas Bononiensium salutem cum
sincere dilectionis affectu ". Quando ponit se cum consiliariis
suis dicit hoc modo: " Viro egregio C. potestati de tali
loco B. potestas de tali loco et eius consiliarii salutem cum
indissolubilis amoris vinculo ". Quandoque ponitur potestas,
consiliarii et populus in salutatione, et tunc dicit hoc modo:
" Nobili et prudenti viro G. potestati Bononiensium consiliariis
et honorabili eiusdem civitatis populo J. urbe venetorum
potestas, consiliarii et populus universus ", vel " totus
populus salutem cum perpetue dilectionis augmento ". Consules
autem civitatum semper premittunt nomina consulum alterius
civitatis quibus scribunt hoc modo " Nobilibus viris
Mediolanensium consulibus, consiliariis et magnifico
eiusdem civitatis populo Bononiensium consules, consiliarii
et universus populus salutem cum sincere dilectionis constantia ".
Et si non fuerit ita magnus populus sicut est in
pluribus civitatibus dicas " honorabili populo ". Consules castellorum
aut villarum vel burgorum hoc modo se salutant:
" Dilectis amicis consulibus de Monte Vellio consules de
Nonantula salutem cum dilectione ". Cum autem consules
civitatum salutant consules burgorum sive castellorum dicunt
sic: " Consules Bononiensium consulibus et toti populo de
Monte Vellio salutem cum prosperitate ". Consules castrorum
hoc modo salutant consules civitatum: " Dominis metuendis
consulibus Bononiensium, consiliariis et universo populo
consules Sancti Johannis in Persiceto cum toto populo
promptum in omnibus servitium ", vel " salutem cum promptitudine

Torna all'inizio