Deus, oramus semper. Vel in quo, id est, pro quo  
vitando periculo. semper orandum est. 
CAP. II.—1. AMBROS.  Et nostrae congregationis .  
Dicit enim Christi adventu congregationem tunc ad  
eum futuram. 
2.  Terreamini , id est, sive quis spirituali in operatione 
id permittat se dicere, sive ex verbo et Epistola 
nostra sit edoctus 
3. AUGUST. (ep. 80  ad Hesic ., tom. II).  Quasi inflet .  
Vigilare debet Christianus ne imparatum eum inveniat  
Domini adventus. Imparatum autem illum  
inveniet dies ille, quem imparatum inveniet suus  
vitae hujus dies ultimus. 
4. AUGUST. (lib. XX  De civit. Dei , cap. 19, tom. V).  
 Ne quis vos seducat . Ne quis vos seducat ullo modo:  
 Quoniam, nisi venerit refuga primum , etc. Nulli dubium  
est eum de Antichristo ista dixisse, dieque  
judicii: hunc enim appellat diem Domini non esse  
venturum, nisi ille prior venerit, quem refugam vocat,  
utique a Domino Deo. 
5.  Quoniam, nisi venerit . Impossibile est discessionem 
fieri ubi accessio prius facta non sit; necesse  
est ergo, inquit, impleri acessionem, de qua  
dictum est:  In semine tuo benedicentur omnes gentes ;  
et:  Venient omnes gentes ad eum . Quo impleto incipiet  
discessio, de qua dicitur:  Ex abundantia iniquitatis  
 refrigescet charitas , quia discessione completa,  
quasi jam parato jumento, opportunum erit  
adesse sessorem, id est, revelati filium perditionis.  
Dicit autem, cum apud eos esset, haec eadem illis  
dixisse, eosque advertere debere quod non sit revelandus  
Antichristus, nisi suo tempore, id est, opportune.  
Quem enim locum inventurus erat tempore  
apostolorum, martyrum, confessorum, vel non refrigeratae  
charitatis? Quod autem in tantum quandoque 
  |  
  |