salvatoris domni nostri Ihesu Christi in throno sedentis, cum
duobus angelis circa se, nec non et .XX. alias ymagines de argento
circa eam, et posuit eas ante altare super columpnas vitineas. Fecit
quoque .XL. canistra argentea, idest coronas argenteas in quibus
lampadae appenderentur, a pectoralibus scilicet ante altare usque ad
Crucifixos; nec non et crucem auream magnam ad altare sanctorum
apostolorum Symeonis et Iudae, pensantem .CC. libras. Ab alia parte
ecclesiae, ad altare videlicet sanctorum apostolorum Philippi et
Iacobi, magnam crucem de argento, pensantem .CC. libras. Portam
quoque mediam tabulis argenteis totam decoravit unde usque hodie
dicitur porta Argentea, quam etiam et nos vidimus. Donavit etiam
canonicis beati Petri castrum Buccegiam de suo proprio patrimonio.
Condidit quoque magnum privilegium carticinium canonicis in perpetuum
ecclesiam Salvatoris, quae est posita in Terrione, quam
siquidem ecclesiam beatus pontifex ad sepulturam omnium peregrinorum
ultramontanorum fecerat; et ecclesiam Sancti Iustini,
positam in monte Saccorum, quam fecerat ad sepulturam omnium
peregrinorum latinorum; nec non et ecclesiam Sancti Peregrini,
extra civitatem Leonianam positam, cum tenimentis suis; et ecclesiam
Beatae Mariae in Palazolo positam; et ecclesiam Sancti
Georgii martiris post Sanctum Petrum positam. Multa quoque
alia, quae in praefata Beati Petri basilica idem sanctissimus praesul
fecit, possemus scriptis mandare; sed non oportet, quoniam Liber
Pontificalis manifestissime indicat. Huius sanctissimum corpus
|
|