Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 51


Clareat ad dextra primum benedictio missa
Presulis illa tui: longe cum principe claro
Exeat in mundum, nec eat delebilis usquam
Bulgarus annexus edetis et lauribus evi.
Non retro linquendus erat Barone, coruscans
Militie titulo Perusine, maximus urbis
Rector et illustris, Miniato proditus almo,
Progenies cuius de Mangiatoribus extat.
Illic Tantibene, qui de Cruce strenuus heres
Dictus erat; quem iura satis legumque profunda
Insingni titulo dotant, et dote verenda.
Ac tua fama vigens fuerit diffusa per orbem,
O Tribalde placens, quem legum summa decorat:
Illic dux patrie, Gotius preclarus, et heros;
Qui trahit ultra foro cognomina, prole resurgens
Eximia, iuvenis solers, et floribus actu;
Ille suo morum redolenti fultus honore,
Nec non virtutum precinctus culmine summo.
Uguitionis ibi Thomas, qui maximus ibat
Consul in urbe sua; prudens, facundus et expers,
Eloquio placidusque suo, velut alter Ulixes.
Inde Iohannellus Bontempi, qui comes eius
Heserat offitio, sat providus atque beningna
Existens facie, pura quoque mente refultus.
Ac tua fama vigens fuerit diffusa per orbem,
O Tribalde placens, quem legum summa decorat,
Ius et utrumque fovet, virtutum et gratia morum.
Multa referre vacat, mundi maxime princeps:
Sed numeris nunc parce meis, tu parce Camenis,
Dum maiora tuis occurrent facta triumphis.
Detur ex gestis Motori gratia primo,
Virgineeque Dee, que tot dingnata labores
Sumere, qua viguit ibi laurea nostra perhennis.
Sufficiat, nec plura modis Helicone noventur
Pyerijs, sed fine dato deponere vela.
Victoribus pumpi subducere, carpere portu,

Torna all'inizio