Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 68


acceperunt ipsosque Laudenses valde commendaverunt. Ac
non multum temporis idem imperator morans Laude venit
ipsosque Laudenses in concione publica valde laudavit ac eis
multas grates de hoc, quod ipsi tam male Mediolanenses
tractaverunt, retulit. Laudenses vero omnes Mediolanenses
equites, quos ceperant, ipsi imperatori representantes, ipse
imperator eos omnes Papie in carcerem deduxit.
Postea namque die Iovis, que fuit undecimo die sequentis
proximi mensis Iunii, in quo fuit festivitas sancti Barnabe apostoli,
Mediolanenses civitatem Laude fraudulenter ac subdolose
capere se posse putantes, fecerunt Cremenses ab illa parte
Adue, que est versus Cremam, ad pontem, qui tunc levabatur,
sed nondum fuerat expletus, prius Laudenses invadere, ut
omnibus Laudensibus pro timore pontis illuc currentibus ipsi
Mediolanenses ab hac parte Adue, que est versus Mediolanum,
venientes, antequam Laudenses, qui ultra Aduam cum Cremensibus
pugnarent, illi parti, in qua Mediolanenses forent,
occurrere possent, leviter infra civitatem intrantes. Que res
licet nefaria foret, tamen de invasione, sicut tractaverant,
ita ad finem perduxerunt. Laudenses ab utraque parte viriliter

1



5




10




15




20
Torna all'inizio