in principio Physicorum testatur. Igitur ad habendam cantionis
cognitionem quam inhiamus, nunc diffinientia suum diffiniens
sub compendio ventilemus, et primo de cantu, deinde de
habitudine, et postmodum de carminibus et sillabis
percontemur.
2. Dicimus ergo quod omnis stantia ad quandam odam
recipiendam armonizata est. Sed in modis diversificari
videntur. Quia quedam sunt sub una oda continua usque ad
ultimum progressive, hoc est sine iteratione modulationis
cuiusquam et sine diesi - et diesim dicimus deductionem
vergentem de una oda in aliam (hanc voltam vocamus, cum
vulgus alloquimur) -: et huiusmodi stantia usus est fere in
omnibus cantionibus suis Arnaldus Danielis, et nos eum secuti
sumus cum diximus
Al poco giorno e al gran cerchio d'ombra.
3. Quedam vero sunt diesim patientes: et diesis esse non potest,
secundum quod eam appellamus, nisi reiteratio unius ode fiat,
vel ante diesim, vel post, vel undique.
4. Si ante diesim repetitio fiat, stantiam dicimus habere pedes; et
duos habere decet, licet quandoque tres fiant, rarissime tamen.
Si repetitio fiat post diesim, tunc dicimus stantiam habere
versus. Si ante non fiat repetitio, stantiam dicimus habere
frontem. Si post non fiat, dicimus habere sirma, sive caudam.
5. Vide ergo, lector, quanta licentia data sit cantiones poetantibus,
et considera cuius rei causa tam largum arbitrium usus sibi
asciverit; et si recto calle ratio te duxerit, videbis auctoritatis
dignitate sola quod dicimus esse concessum.
6. Satis hinc innotescere potest quomodo cantionis ars circa
cantus divisionem consistat, et ideo ad habitudinem
procedamus.
|
|