QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio. Primo enim quaeritur de latria. Secundo de dulia.
Circa primum quaeruntur tria: 1. Quid sit latria; 2. Cui debetur; et habito quod
soli Deo, quaeritur: 3. Qualiter sit ei exhibenda.
ARTICULUS 1
Utrum latria sit virtus, vel donum
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod latria non sit virtus. Omnis enim virtus in libera voluntate consistit.
Sed servitus libertati opponitur. Cum ergo latria sit servitus, ut dicitur in
littera, videtur quod non sit virtus.
2. Praeterea, omnis virtus consistit principaliter in actu voluntatis. Sed latria
consistit in actu exteriori, scilicet in exhibitione sacrificiorum. Ergo videtur
quod non sit virtus.
3. Praeterea, ad latriam pertinet reverentiam Deo exhibere. Hoc autem ad
donum timoris pertinet. Ergo latria est donum, et non virtus.
4. Praeterea, latria dicitur alio nomine pietas, ut habetur ex littera. Sed pietas
est donum. Ergo latria non est virtus, sed donum.
SED CONTRA, laudabile, secundum Philosophum, est proprium virtutis.
Sed actus latriae est maxime laudabilis. Ergo latria est virtus.
Praeterea, omnis actus qui cadit in praecepto legis, est actus virtutis: quia
intentio legislatoris est inducere hominem ad virtutem, ut dicitur 2 Ethic..
Sed actus latriae praecipitur per primum mandatum. Ergo latria est virtus.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod sit virtus generalis. Augustinus enim dicit:
«Verum sacrificium est omne opus quod geritur, ut sancta societate
Deo iungamur». Sed huiusmodi est omne opus virtutis. Ergo omne opus virtutis
est verum sacrificium. Sed sacrificium Deo offerre proprie pertinet ad latriam.
Ergo ad ipsam pertinent omnes actus virtutum; et sic ipsa est virtus generalis.
2. Praeterea, per omne opus virtutis Deo servitur Luc. 17, 10: «Sic et vos, cum
feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: servi inutiles sumus». Sed
latria est servitus Deo debita. Ergo omne opus virtutum pertinet ad latriam; et
sic idem quod prius.
|
|