Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 49


repleuit uterum uirginis et altissimi uirtus obumbrauit ei uerbumque
caro factum est, non communi adoptionis uocabulo sed singulariter
altissimi proprietatis nomine uocatus est filius. Non enim
nudae harundinis mucrone nec frustratoriae sed ueraciter scriptum
legitur Verbum caro factum est et habitauit in nobis: hoc est deus
homo factus est. Factus itaque ex semine Dauid secundum carnem
creditur, qui ex diuina generatione, id est ex substantia patris,
non factus nec praedistinatus sed genitus deus permanet sempiternus.
II 2 (II 2) Ecce duo ueritatis mirabiliter sibimet concordantes
testes mirabiles, quorum alter princeps militiae caelestis exercitus,
alter terribilium castrorum domini dux galea fidei loricaque indutus
iustitiae, caelestibus armis munitus aduersantia hostium pectora
spiritalibus ut perfodiat iaculis doctus procedit ad proelium.
Horum igitur uerissimorum herelium aliorumque innumerabilium
sanctorum testium perhibentium testimonio adprobatur non per
adoptionis praerogatiua sed in uirtute secundum spiritum sanctificationis
quia de spiritu sancto natus et uirgine Maria et uerus deus
et uerus homo, unus idemque in utroque, uerusque permanet filius
dei. Tu denique Vas electionis raptus es ad tertii culmina caeli, ut
audires quae te oportuerat scire. Gabrihel archangelus missus est
a summo, si dici liceat, septimi cardine caeli, ut gaudium mundi
angelica feliciter lingua pronuntiaret. Heretici prorsus discenderunt
ad millisimum latebrosumque infernalis baratri praeruptum, et
tamen serpentino uibrata sibilo lingua uenerandis uestris non uerentur
contradicere documentis. Et quamquam audisse te ibi archana
profitearis uerba, quae non liceret homini loqui, ibi tamen
diuinitus instructus didiceras Christum Iesum dominum nostrum
non per adoptionem sed in uirtute secundum spiritum sanctificationis
praedestinatum esse filium dei. Neque nuncupatiuum
deum, sicut iste dissipit hereticus, sed uerum et super omnia
benedictum in magnitudine reuelationis contemplatus es deum.
Hoc enim romanis tradere satis euidenter curasti litteris uenerandis.

Torna all'inizio