nostram; morare igitur nobiscum, quoniam pascua prope nos
sunt. Cupiens igitur ceruus esse cum eis remansit ibi; fecera[n]t
sibi autem vmbraculum de herbis et arboribus, vbi omni
die conuenerant simul, narrantes et dicentes verba seculi.
Quadam vero die cum starent ibi mus, testudo et coruus
et non esset ibi ceruus, dubitabant de eo, et dum tardasset
venire, timuerunt ne forte esset a venatoribus impeditus.
Et dixerunt testudo et mus coruo: Vola circuiens terram
et respice; forte videbis aliquid. Et circuiens coruus vidit ceruum
captum in rethe venatoris, et rediens festinanter ad
socios eius, annunciauit eis. Dixerunt coruus et testudo muri:
Aduenit nobis nunc malum, in quo non spera(ba)mus nos
posse liberari nisi per te. Nunc autem salua socium nostrum
et tuum. Et audiens hoc, mus iuit vsque peruenit ad ceruum,
et ait ei: Frater mi, qui te iactauit in hunc laqueum? soles
enim esse de prudentibus et intelligentibus. Et respondens
ceruus ait: Nunquid valet intelligens euadere a sententia que
de super lata est ei? Nonne scis quoniam non valet leuibus
cursus nec potentibus bellum? Et dum loquerentur ad inuicem,
superuenit eis testudo. Cui ait ceruus: Quid tibi visum
fuit venire huc? aut quid iuuabit nos aduentus tuus? Scio
enim quod antequam perueniat venator ad nos, perficiet mus
rodere rethia, et, cum sim leuis, potero fugere et euadere; mus
etiam potest inuenire multas cauernas in quibus se abscondit;
coruus etiam volabit per aerem; remanebis autem tu,
grauis motu nec potens fugere, capieris forte. Respondit testudo
et ait ei: Non debet quis reputari intelligens qui viuit
post separationem a sociis suis; nam adiutorium hominis et
solacium sui animi in tempore aduersitatis est, quando habet
secum amicum suum et quilibet eorum extrahit cor suum,
exponens illud amico suo. Sed quando separantur amici ab
inuicem, obfuscatur eorum leticia et oculi caligant.
Adhuc eo loquente, repente superuenit venator currens
|
|