Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 13


INCIPIT II TABULA
Pertractata prima tabula in qua continentur solummodo
salutationes quas papa mittit, agendum est de secunda in qua
continentur solummodo salutationes que domino pape transmittuntur.
Ceterum, nolens per brevitatem dare confusionem,
positum per ordinem de quolibet exemplum. Imperator salutat
papam hoc modo: " Venerabili patri et domino C(elestino)
dei gratia sacrosancte ac universalis ecclesie summo
pontifici H(enricus) eadem gratia romanorum imperator et
Scicilie rex debitam cum subiectione reverentiam ". Et nota
quod omnes reges et principes et omnes christiani a maiori
usque ad minorem possent ita salutare papam si mutarent
ea que mutanda sunt convenienter. Sed ecce imperator indignatur
domino pape non salutabit eum sed premittet nomen
suum in epistola dicens: " H(enricus) dei gratia romanorum
imperator et semper augustus pape C(elestino) " et postea
procedit in narratione secundum arbitrium suum. Imperatrix
eodem modo salutat eum mutato masculino in femininum.
Constantinopolitanus imperator hoc modo: " Sanctissimo
patri sicut supra Ysaac Angelus † imperator et semper
augustus promtam reverentiam cum subiectione ". Regine
eodem modo salutant eum mutatis his que mutari debent convenienter.

Torna all'inizio