ac confirmaverunt res et possessiones ibi a principibus, ducibus,
reliquisque fidelibus collatas. unde prefatus abbas nostram exoravit
clemenciam, ut eadem precepta, ac legales scripciones, nec
non predia per diversas fines regni Italici coniacencia eidem cenobio
collata, per nostre confirmacionis preceptum, in prefatum
venerabilem locum concederemus, et confirmaremus. Cuius peticionibus
faventes, pro Dei amore, animarumque nostrarum remedio,
per hoc nostre confirmacionis preceptum, prout iuste,
et legaliter possumus, concedimus, et confirmamus, ac penitus
corroboramus in predicto cenobio Christi martiris Vincencii
omnia precepta precessorum nostrorum imperatorum et regum,
videlicet Desiderii, Caroli, Lodovici, atque Lotharii, verumtamen
omnes res et possessiones per diversos fines regni Italici positas
per eadem precepta, vel quolibet legales scripciones a principibus,
ducibus, reliquisque fidelibus ibidem collatas, nec non monasteria
et cellas inferius nominatas, primitus videlicet declarantes ipsas
hereditates, que circumdant ipsum monasterium, per has quoque
fines: incipiente itaque a fluvio, qui dicitur Sangro, deinde per
montes puplicos usque in monte, qui dicitur Azze, et sic revolvente
monte eodem usque in fluvio, qui dicitur Melfa, et quemadmodum
|
|