benevolentiae plenitudinem invenisse  
recolitis, apud nos pinguiorem semper, de  
bono in melius gratiam invenire, de caetero  
firmiter confidatis. 
Cap. XXVI. 
Regi Castelle cognato suo, conqueritur ei de  
filio suo, quod furtive recessit ab eo, existendo in  
Curia sua. 
Vellemus potius tacere, quam loqui,  
cum sit quodammodo de plus quam civili  
bello materia, dum alienae culpae  
damnantes infamiam, genus nostrum utcunque  
notabile cernimus, et praeter verbalis plagae  
convicium, quod aliis damnantes infligimus,  
ex cujusdam identitatis lege, qua jungimur,  
in nobis relinquimus cicatricem. Sed  
ipsius casus instancia suggerente, silencia rumpimus,  
et ardui styli mysterio H. primogeniti  
filii nostri, nepotica vobis sorte conjuncti, a  
genere prorsus generosa degeneris, processus  
exponere cogimur, ac ejusdem ingratitudinis  
describere vitium, calami pungentis officio,  
quem non tanquam cujuslibet nota diffibulat,  
instanter urgemur. Est etenim, quod  
ignominiosa relacione describimus, in populi  
conversus infamiam, et quibus virtutum speculum,  
et morum norma fuisse debuerat, nunc  
imaginarium vitiorum, nunc vulgare ridiculum 
  |  
  |