Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 181


vt iudicarent iuxta illa, nec cognoscerent faciem in iudicio,
sed omnia ferrent secundum equitatem et rectitudinem.
Et ex[e]untes leopardus et iudex aliique exercitus, (et)
sederunt in ordine iudicij. Et vocatus Dimna venit et astitit
ligatus cathenis firmissimis in suo collo, tremens valde. Et
inquit leopardus: Vos, viri de curia domini nostri, audite
quoniam a die qua rex Senesbam interfecit, extitit tristis et
dolens, quoniam absque culpa interfecit ipsum et sine vllo
delicto quod ipse commisisset, sed argumentis et seductionibus
inuidiaque qua inuidebat ei Dimna contra eius dignitatem.
Nunc autem quicunque vestrum penes se aliquod
haberet testimonium, aut nouerit aliquid super hoc, referat
nobis illud, vt et nos omnia regi referamus; quoniam non est
sui propositi interficere quemquam, nisi post acquisitionem
diligentem et sufficientem examinationem. Non enim vult
ipse iudicare secundum propriam voluntatem, nec faciem cognoscere
in suo iudicio. Et ait iudex: Respicite et attendite
bene omnia que legalis leopardus locutus est, nec aliquis
vestrum occultare debet quod nouit de ista materia, siue
causa, et hoc propter multas causas. Prima quidem est, quia
nullus vestrum dedignari debet sententiam que lata fuerit,
siue bona, siue mala, nec velitis aliquid mutilare de eo quod
scitis. Nam modicum veritatis maximum est et precipue apud
Deum, vt rex non interficiat innocentem et absque culpa
verbis seductoris et mendacis. Secunda causa est quia, quando
punitur peccator iuxta peccatum suum, reliqui audientes
timebunt et cauebunt sibi ne in simili incidant peccato, et
hoc resundat in bonum regis, exercitus et populi. Tercia
causa est quia, quando perditur malus et seductor exercens
mendacia et dolum, est maxima tranquillitas regi et exercitui
suo. Nam sua conuersatio cum eis in maximam et grauem
turbationem redundat. Nunc igitur dicat vnusquisque

Torna all'inizio