de suo lumine, de sua essentia, ut sit essentia de essentia, essentiva
genitura, ut rem sui generis indicibiliter essentiat. Non imperfectum sed
genitum, et ita genitum quod nasci non desit. Deficiunt tempora nec
generationem possunt mensurare divinam. Ad hos igitur splendores,
in quibus Deus nascitur, theologice sanctus Dionisius elevatur.
Quomodo autem elevatur ad sanctos splendores et quomodo adsurgit
ad eos? Respondet: “Per demonstrationes, id est per denominationes,
ad ipsos rapior, ut ex eis tamquam ex causa dicendi, quibus ipsi
significentur et denominentur, accipia<m> denominationes”. Et hoc
est quod sequitur: Etenim inde divinas demonstrationes, id est denominationes,
accipientes, festinamus que ibi iacent custodire in ipsis splendoribus
tamquam quandam regulam optimam veritatis. Dicit autem se festinare custodire,
que ibi iacent in ipsis. Que sunt que iacent custodienda in splendoribus
divinis? Unitas, indivisibilitas et idemptitas. Unitas iacet in
splendoribus, quia quamvis divini splendores pro suis diversis effectibus
multis vocitentur ac notentur nominibus, non sunt tamen multi variique
splendores, sed unus splendor qui deitas vel divinitas est. Iacet ergo in
eis custodienda et non multiplicanda unitas. Neque sectionem in seipsis
tolerant, ut ulla distributio eos separativos constituat, quia ubicumque
est contingere unum de divinis <splendoribus>, et reliqui mox
coeunt. Non potest separari eterna germanitas. Ubicumque enim est
divina substantia vel usia, ibidem bonitas, ibidem sapientia, ibi potestas,
ibique essentia Dei et divinitas est, et quicquid huiusmodi quod divini
splendoris rem atque vocem suscipiat. Iacet ergo in eis custodienda et
non distribuenda indivisibilitas. Iamque vero idemptitatem in eis quis
addubitet, cum alterationem vel mutabilitatem nullam admittant, nullam
intensionem vel remissionem ac per hoc nullum accidens sed semper
sese idem et ipsum in sua perhennitate custodiant? Iacet ergo in eis
eadem et numquam diversanda idemptitas, et quia est mutationis prorsus
ignara custodiatur atque vocitetur equalitas.
Sane de his tribus divinorum splendorum iacentiis sacrosancta non
tacuit theologia, sed de singulis narravit et dixit. De unitate namque
ait: «Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est». De indivisibilitate
locuta, sic ait per ipsum eternitatis splendorem: «Ego Deus et non
|
|