tegitur indumento. Tertio vero loco manet ut vivens caro, quod queritur. Amovenda  
est ergo tunica, ut appareat linea, amovenda est linea, ut appareat caro.  
Aperiatur monumentum, ut appareant linteamina Christi; discutiantur linteamina,  
ut inde vivus exeat Christus. Aperitur utique monumentum, cum generale  
hoc misterium, quod totum intra continetur, aperitur. Discutiuntur linteamina,  
cum ad secundum genus misterii, quod in signaculis continetur, venitur. Christus  
autem, qui veritas est, spiritualem intelligentiam designat. 
[a.] De prima igitur generali serie temporum primo videndum est, que in  
quinque et septem partibus distinctionem admittit, hoc est in etatibus quinque,  
ab Adam scilicet usque ad Christum, et in septem etatulis, que de sexte etatis  
partibus colliguntur. Magnum est hoc misterium, et fidele ac veridicum sacramentum.  
Fodiamus hic in altum, ut solidum suscipiat fundamentum. Licet enim  
quinque etates ab Adam usque ad Christum preterisse non sit dubium, licet  
etatem sextam fore etatulis partiendam et ex libri huius serie comprobetur - ne  
tamen alicui minus credulo minus satisfacere in hac parte possimus, opere pretium  
credimus aliunde testes proferre, et que sibi satis per se evidentissima  
operum testimonia perhibent, aliis quoque veridicis testimoniis probabiliter  
communire. 
Duodecim fuisse tribus, que sibi Chananeorum terram iubente domino diviserunt,  
omnibus catholicis clarum est. Harum quinque tribus, que esse videbantur  
maiores, hereditatem primitus acceperunt. Novissime tribus septem sorte  
sibi terram distribuunt. Fuerunt autem tribus quinque Ruben et Gad et Manasses,  
Effraim simul et Iudas. Quinque ergo iste tribus quinque etates seculi designant,  
septem vero que novissime hereditates accipiunt, septem portiones  
huius sexte etatis, que in finibus seculorum suas nunc hereditant mansiones.  
Querat diligenter et scrupolose vir providus, cur due tribus et dimidia ad orientis  
plagam ultra Iordanis ripam fluminis, cur due et dimidia ex hac parte tante  
providentie arte distincte sunt pariter et partite? Magnum et evidens ammiretur  
misterium, in nichilo ab eodem dissimile! Recte utique et evidenter due tribus  
et dimidia ad orientis partem fluminis secernuntur, quia due etates et dimidia  
ab Adam usque ad Moysen sine lege fuerunt, due vero et dimidia sub lege a  
Moyse usque ad Christum. Hoc quoque modo tribus septem, que fidelium significant  
multitudinem secundum septiformis gratie numerum, hereditatem  
novissime acceperunt. 
Concordat huic antiquo novum ecclesiarum misterium, quandoquidem  
principales ecclesias quinque fore cognovimus, Romanam videlicet et Constantinopolitanam,  
Alexandrinam, Antiochenam et Ierosolimitanam, de quibus per 
  |  
  |