Erat autem in familia regis quidam nomine Resba qui erat
amicus Kelile, obtinens a rege locum et statum. Hic accessit
ad Dimnam ad carcerem, [et] annunciauit ei quod mortuus
erat Kelila. Qui cum audiret, doluit multum et duplicata est
in eo tristicia eo quod inter eos fuerat societas et fraternitas,
et fleuit amare dicens: Ve vite mee! quoniam decisus sum a
meo fratre et ab omni solacio et mei cordis fiducia. Jam quidem
iuste dixit qui dixit: Quoniam quicunque fuerit percussus
in vno, congrega[n]tur ad eum ex omni latere persecutiones
et tribulationes atque suspiria, sicut nunc mihi cui
sunt tot tribulationes congregate: tribulatio scilicet carceris
et quia totus populus insurgit aduersum me ad condemnandum
me, et quia sum decisus a viris consilij et meis fratribus
et consanguineis. Nunc tamen laudo Deum, qui, recolligens
ad se fratrem meum K[elilam], reliquit mihi de viris societatis
et dilectionis mee fratrem sicut te, in quo recuperabo ruinam
mei fratris K[elile]. Et confido iam in misericordia Dei quam
faciet mihi semper, et in eo quod vidi de te, quia posuisti curam
et sollicitudinem circa meum negocium et ex miseratione
quam video te habere erga me. Et scio quoniam tu declinasti
ad me cum dilectione et fraternitate, sicut frater meus
Kelila et magis, et quia tractans meum negocium, sicut
tractarat frater fidelis. Et prius quidem congregauimus aliquid
de pecunia, vt esset nobis in sustentamentum vite quod
abscondimus in quodam loco, vnde, si videtur tibi, apportare
huc rogo vt facias. Festinauit autem Resba quo(niam) dixerat
ei Dimna, et, extractis omnibus que ibi erant, detulit ante
Dinnam. Et accipiens Dimna sortem fratris eius Kelile
dedit illam Resbe, et ait ei: Confirma cor tuum erga me in
bonum, et reuoca cogitationes tuas in me, et pertracta meum
negocium et indica mihi verba leonis, quando verba mea
que locutus sum ei referuntur, et attende verbis matris leonis
et habe curam de his que tibi dico et de his que non
|
|