populares, milites, nobiles et ba[rones. Q]uod dignum et iustum
[fuit] ...
Quod Gallici superbissimi homines sunt et multum stultiçant.
Superbissimi enim sunt [Gallici et stul]tissimi et homines
pe[ssimi et ma]ledicti, et qui omnes [nation]es [de mundo con]temnunt,
et specialiter Anglicos [et Lombardos], et inter Lombardos
includunt omnes Italicos et cismontanos, et ipsi revera
contemnendi sunt et ab omnibus contemnuntur. Quibus convenire
potest quod de trutanno trutannice dicitur:
Dum trutannus in ir pateram tenet et sedet ad pir,
regem Capadocum credit habere cocum.
Postquam enim Gallici bene biberint, totum mundum uno ictu
se credunt posse devincere et involvere. Sed decipiuntur, quia
dictum fuit Benadab regi Damascenorum ab Achab rege Israel,
qui gloriabatur quod pulvis Samarie non posset sufficere pugillis
populi qui sequebatur eum. Cui misit dicendo re[x Israel]: «Dicite [ei]:
Non glorietur accinctus [eque ut] discinctus». Quod ita factum
fuit. Benadab [rex] Damasci habetur [conduxisse] ad obsidendum
Sama[riam reg]es XXX duos. Achab rex Israel [super
hos vi]ctoriam habuit cum ducentis [circiter servi]s principum
provinciarum. Igitur Gallici superbissimi sunt, et affligebant
regnicolas et Tuscos et Lombardos qui in regno Apulie
habitabant, et auferebant eis victualia gratis, id est absque
pretio al[iquantulo], scilicet frumen[tum], vinum et [lactem], pisces et
carnes, capones, anseres et gallinas et omnia que ad victum pertinere
noscuntur. Et non solum non sufficiebat eis non dare eis pretium
pro rebus ab eis emptis, verum etiam et plagis impositis graviter
vulnerabant. Patuit hoc in exemplo quod subsequenter
dicetur. Quidam Parmensis speciosissimam ibidem habebat uxorem,
que cum a quodam Gallico pretium peteret pro anseribus
quas sibi vendiderat, non solum pretium pro[missum] denegavit,
|
|