Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 619


Nostra vero sospitate, ut inquirendum direxistis, Domino coopitulante, vestram
omnino instar agnoscentes salutem, valentes pro vobis non sinimus fundi preces, ut,
in hoc mundo regni gubernacula multorum curricula fruentes annorum, et in etheriis
arcibus una cum domna regina vestrisque nobilissimis sobolis sine fine regnari
mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO, NOSTRO SPIRITALI COMPATRI, CAROLO
REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.

Nectareas nimisque mellifluas regalis excellentiae vestrae suscepimus sillabas;
in quibus agnoscentes vestrae sinceritatis salutem seu spiritalis filiae nostrae, domnae
reginae, vestraeque praecelsae prolae et, quod erga fines vestros Christo propitio
prospera esse cernuntur, magnas omnipotenti Deo referuimus grates, qui nos de
vestro regali triumpho crebro letos efficitur.
De vero apostolicas syllabas nostras, quas vobis emisimus primum quidem per
Aruinum comitem, postmodum vero per Roronem et Bettonem directas, et in vestris
regales apicibus repperimus nobis exinde grates referri.
Prorsus nobis vestra regalis excellentia credere niteat, quia numquam voluimus,
ut Grimualdus Arichis Beneventano remeasset, nullum alium nisi propter inimicorum
vestrorum atque nostrorum machinationis insidias, sed verum etiam, sicut vestra promisit
nobis regalis excellentia, pro exaltatione atque defensione sanctae Dei ecclesiae
et de vestro nostroque profectu. Quod vos, Domino opitulante et beato Petro apostolorum
principi comitante, omnimodis illis creditis, cum summa virtutae agere; procul
dubio in his credimus – qui opus quod cepistis pro exaltatione spiritalis matris vestrę,
sanctae Romane ecclesiae, fine tenus perficitis, et magis magis per vestra laboriosa

Torna all'inizio