Petrus Damiani: Epistulae

Pag 116


Noverit sanctitas vestra, venerabilis pater, quia me nimis poenituit
atque, ut ita loquar, cor meum me valde percussit in eo, quod liberalitati
vestrae tam largae tamque munificae non peperci. Ad instar enim futurae
resurrectionis binis me stolis induere decrevistis. Ego autem vestra
oppressus auctoritate nil restiti, non manum retraxi, sed servorum Dei
genuini rigoris oblitus facile cuncta suscaepi. Quod plane cum recolo,
conscientia me mordente redarguor, rubore perfundor, sicque sub propriis
tanquam sub alienis reprehensionibus erubesco.
Neque hoc frustra. Si enim regem David cor suum scriptura teste
percussit, quia duntaxat horam clamidis Saul silenter abscidit, quid ego,
qui non vestis particulam, sed integras ultro etiam pretiosas a domino
meo vestes extorsi, et sub non impendendae sed percipiendae karitatis
optentu dum me indui, alterum spoliavi? Qui profecto si vere sacerdos
essem, iustitia magis indui, quam textrilibus ornamentis ambirem. Inter
haec tamen dum tribunalibus meae mentis examinandus assisto, meque
ipse districta prorsus animadversione discutio, hoc michi defensionis est

Torna all'inizio