Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 107


III 26

Affectum, quem ad illustris memorie patrem vestrum habuimus, prorogantes ad vos libenter ad ea,
que sunt salutis et honoris vestri apud Deum et homines, vestram excellentiam invitamus. Hinc est,
quod nobilitati vestre fide non ficta consulimus et, quia pure diligimus, attente rogamus, quatenus
Olomucensem ecclesiam et alias in terra vestra vestre iurisdictioni subditas benigno curetis favore
fovere, ut libertas ecclesiastica protectionis vestre munita presidio publice fulgeat et persone ecclesiastice
tranquilla securitate letentur. Contrahent enim manus ab iniuriis violenti, si vos ad subsidium
oppressorum dexteram extenderitis ultionis.

III 27

De consilio nostro alter nuntiorum vestrorum revertitur, reliquo in curia remanente. Causa vero
consilii nostri relationi relinquitur revertentis.

III 28

Cum hii, qui altari serviunt, vivere debeant de altari, decet, ut benemeritis ecclesie regimini vestro
commisse beneficia conferatis, que vacare contingunt. Indignum siquidem esset, ut paupercula
Caiacensis ecclesia ubera filiis subtrahat et aliis porrigat non tam sugenda quam forte torquenda.
Porro filii lac sugunt et interdum extranei sanguinem eliciunt post butyrum.

III 29

Intelleximus per venerabilem patrem .., Reginum archiepiscopum, quod bone memorie .. abbas
constituit magistrum P. iudicem .. abbatie concedens nihilominus illi, quod cuidam alii posset
committere vices suas, super quo exhibitum est scriptum abbatis et nihilominus confirmationis
littere sunt inducte, ex quibus urgens videtur formari querela ex eo, quod alius per vos ad iudicatus
officium inibi dicitur institutus. Miratur autem venerabilis pater .., Reginus archiepiscopus; mirantur
et alii predictum magistrum Cesaris obsequiis insistentem contra iustitiam sic fore propulsum,
sunt etiam alii, qui hoc referunt ad principis iniuriam et contemptum. Porro incentores non desunt,
qui hanc suggerunt insinuandam summo pontifici et introducendam etiam imperiali audientie questionem.

Torna all'inizio