Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 128a


< CAP. 2: DE NOMINE >
 
< DE MODO SIGNIFICANDI ESSENTIALI GENERALI
NOMINIS >
 
Tunc de istis modis videamus,
prius de modo significandi essentiali generali
nominis quid sit. Dicitur autem a
gramaticis quod nomen significat substantiam
cum qualitate. Ideo queritur
utrum nomen de significato gramatico significet
substantiam. Secundo utrum qualitatem.
Tertio utrum substantiam cum
qualitate.
 
< 1-UTRUM NOMEN DE SIGNIFICATO GRAMATICO
SIGNIFICET SUBSTANTIAM >
 
< 1-1-Quod non>
<1-1-1> De primo videtur, quod non significet
substantiam, quia substantia triplex
est solum, scilicet materia, forma et
compositum. Sed nomen de significato
gramatico non designat aliquid istorum
trium, ergo etc. Quod nomen non significat
materiam, hoc videtur, quia quoddam
est nomen quod non significat materiam,
sicut albedo , sed puram formam. Sed si
materia esset de significato gramatico nominis,
omne nomen significaret materiam.

Torna all'inizio