De peccato in Spiritum sanctum. 					c.93v.b 
Rubrica LIIII 
Scribit Magister Sentenciarum in XLIII d. li. II: "  Est 
quoddam peccati genus ceteris gravius, quod quidem dicitur  
in Spiritum sanctum. De quo Mathei XII et Marci 
III et Luce XII infallibilis dixit Veritas: ‘Qui peccaverit 
in Spiritus sanctum non remictetur ei neque in hoc seculo 
neque in futuro’. Et Iohannes in Epistula canonica: 
‘Qui peccat in Patrem remictitur ei et qui peccat in Filium  
remictitur ei. Qui vero peccat in Spiritum sanctum 
non remictetur ei neque in hoc seculo neque in futuro’. 
Et si queras quid sit peccatum in Spiritum sanctum, respondent 
Magistri Sciencie revelate quod est peccatum 
desperacionis et obstinacionis. Est quippe obstinacio 
perseveracio in malicia per quam homo fit inpenitens"  . 
De quo dicit Seneca, in Epistulis et in li. de Copia verborum 
ad Paulum Apostolum: "  Tunc desperandum est, cum 
vicia mores fiunt"   et Anticlaudianus, // in li. primo 	c.94r.a 
de Bea. pue. : "  Nam medicina silet ubi morbi causa senescit"  . 
Nullus enim christianus dubitabit quin peccatum sit
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |