Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 164

Liber II


rem consideret attentumque his locis, quos in superiore libro exposuimus, faciemus ostendemusque nos nequaquam prudentiae nostrae iudicioque confidere. Ideoque rem ad eum integram detulisse. Deinde causam, ut paulo ante dixi, narrabimus, confutabimus, confirmabimus nostrumque consilium exponemus tum brevi epilogo amici memoria recreata, iudicium eius requiremus ostendemusque quantum ei tribuamus, quantumque in eo spei reponamus dicemusque nos consilium nostrum ex eius iudicio vel executuros vel omissuros. Si vero consilium nostrum incitandi ad idem amici gratia perscribemus, ostendemus nos eum monere non audere prudentiamque hominis, iudicium, doctrinam experientiamque, laudabimus, sed tamen benevolentia motos nos dicemus, ut quid ipsi vel fecerimus vel facere constituerimus, conscribamus, ut nostrum consilium cum suo comparet nostrumque si improbet, reprehendere; si probet, sequi possit. Si autem a nobis in alio consilio, quod ipsi non probemus, utatur nosque eum in nostram sententiam traducere studeamus, laudabimus in principio prudentiam et sapientiam hominis dicemusque non audere nos aut eius consilia reprehendere aut suis nostra praeponere, sed tamen vim nostri amoris efficere, ut ei nostrum consilium velimus perscribere, ut quum ipse suum nostrumque

Torna all'inizio