Simia e rat tantum, non ullus simius olim
expertique lupus nostro sunt et lupa damno:
a multis quondam lupus est et femina dictus.
Peioresque lupis coluber sunt atque colubra
cornua cervus habet, caret hoc sed cerva decore
insignisque leo magis <est> cervice leena ;
est vox greca draco , quidam fecere dracenam .
Rex agis uxores atque intra, galle , sorores,
non capus amisit nomen quamvis maris usum,
nec minus excellit pavo sed scilicet eius
quod fera natura est in eadem voce remansit:
cur primi generis ? certe quod amenior est mas.
Forsitan et reliquis, quod fas <est> credere, beluis
causa subest aliqua ut genus hoc aut illud haberent,
quis tamen hanc novit, nisi forte resurgeret Adam !
Hinc quidam variant, ratio quasi nulla subesset:
Persius hec turdus vult hic alii atque ita turtur .
Formula de reliquis que sunt promiscua detur:
que vel in -a vel in -e grece, velut ardea, campe ,
queque vel in -do vel in -go , sicut hirundo, erugo
exibunt, vel in -as vel in -es, vulpes ut anas que
|
340
345
350
355
|