Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 382


Numquid erant isti soli bellatores incliti?
Sibi dextras porrigebant invicem episcopi,
aqua sancta se spargebant ramusculis hysopi.

Inter fratres detestanda nunc regnat divisio,
Quorum matres tuam matrem secuntur, Lamisio;
Quę effudit, quos abhorrent, qui sunt in Helisio.

Nostros vero precessores iungebat concordia,
Nos ab invicem seiungit invidens socordia;
Illi autem retinebant fidei primordia.

Unusquisque loco suo sydus erat rutilum,
Et nos sumus contra eos tenebrę et lubricum ,
Angelus idcirco malus nos urguet ad Syrticum.

Ne accipiat in malum presularis curia,
Si quid loquar de communi omnium iniuria;
Sine sensu reddit eos qualiscumque furia.

Cum sint nati de Minervę spiritali semine,
Ad ruinam quare vadunt deducente nemine?
Non iam viri deputantur, sed ut viles feminę.

Qui nos autem precesserunt, barones et incliti,
Magni precii fuerunt, nullatenus timidi,
Apparebant phantasiis in vultu terribili.

Torna all'inizio