Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 26


in verbo suo odibilis erit ». Et iterum: « Qui odit loquacitatem
extinguit malitiam ». Et alibi idem dixit: « Cum viro linguoso
non loquaris nec in ignem illius struas ligna ». Et alibi idem ait: « Ne
cum fatuis consilium habeas: non enim poterunt diligere nisi que eis
placent ».
Item requiras ne cum cinicis multum loquaris. Ait enim
Tullius: « Ratio cinicorum penitus abicienda est ». « Cinos » grece,
latine dicitur « canis »: inde « cinici » dicuntur latrantes ut canes. De
quibus et similibus Dominus dixit: « Nolite proicere margaritas inter
porcos ».
Item requiras ne cum malivolis multum contendas. Ait
enim Augustinus: « Sicut ignis quanto magis ligna susceperit semper in
maiorem flammam erigitur, ita malus homo quanto magis rationem
audierit semper in maiorem malitiam excitatur ». Et « in malivolam
animam non intrat sapientia ». Quare Cato dixit: « Contra
verbosos noli contendere verbis. Sermo datur cunctis, animi sapientia
paucis ».
Item requiras ne de secretis cum ebrioso vel muliere mala loquaris.
Dixit enim Salomon: « Nullum secretum ubi regnat ebrietas ».
Et alius dixit: « Garrulitas mulierum id solum novit celare
quod nescit ».
Denique requiras quibus audientibus aliquid dicas. Scriptum
est enim: « Prospice te circum si vis proferre sinistrum », ne lateat
forsan qui maledicat idem.
Et certe multa exempla ad expositionem et intelligentiam huius
dictionis « cui » poni valerent, sed ista in presenti tibi sufficiant.

Torna all'inizio