Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 405


oporteat vos penitere; et in excessu talis vie excludentur anime
vestre a servitute ignorancie, nec obesse poterit etiam lascivia
iuventutis. Et dixit: si aliquis vestrum egredietur modum, utens
aliquo quo peccatur, vitet istud, non decipiens se propterea
quia bene subtraxit ab eo, et propterea alias revertatur ad
idem; quia, licet non puniatur pro eo in isto mundo, punietur
in die grandis iudicii et affligetur grandi pena absque aliqua pietate.
Et dixit: corrigite vos correctionibus quibus Deus vos correxit
et sequamini sapientes, discentes ab eis virtutes bonas; et
sint vestra desideria elevata ad acquirendam bonam famam, nec
exaltetis ea ad maleficia nec ad res fallaces. Et dixit: cavete
vos a malis cibis, et vitetis lucra vilia que, sicut replebunt
bursas vestras pecunia, sic vacuabunt corda vestra divina
gratia. Et dixit: honorate bonos et malos, bouos scilicet ob suas
bonitates, malos ut non offendamini ab eis. Et dixit: cavete ab
eis qui non gubernant se veritate, sed tantum audiunt eam et
non operant per illam. Et dixit: non paretis laqueos ut noceatis
hominibus, nec caute conemini ad dampnificandum eos; nam ista
est res que non abscondetur quia, licet non cognoscatur a principio,
cognoscetur finaliter. Et dixit: addatis amorem fidei cum amore
sapientie conantes viriliter addiscere eam; et si poteritis hoc
facere quod fiat toto tempore vestro, in mundo isto et non in
altero fiat, quia hoc lucrabimini et de nobili virtute erit maior profectus
quam thesaurizare aurum et argentum vel aliam pecuniam,
quia thesauri huius mundi non durant, et thesauri alterius mundi
durant et non finiuntur. Et dixit: sitis idem intus et extra in hiis
que loquimini ad invicem, nec sit quod de linguis exprimitis diversum
ab eo quod reconditis in corde. Et dixit: obediatis vestris
principibus et humiliate vos vestris regibus, et honoretis vestros
maiores et alios ministros vestros. Diligite Deum et veritatem et

Torna all'inizio