: Historia ducum Venetorum

40


Qui, iuramento prestato, pari voto et comuni concordia post tertium
diem elegerunt dominum Sebastianum Çiani, virum providum et discretum,
sapientem et benignum atque diviciis infinitis exuberantem.
Cuius electioni nec unus de populo contradixit, sed omnes concorditer
acclamaverunt, dicentes: «Vivat talis dux et utinam per eum possimus
pacem obtinere».
[25.] Qui cum iam septuaginta fere esset annorum et honeste fuisset
conversationis et magne humilitatis, pacem cum omnibus habere
voluit. Cepit itaque sollicite laborare, ut cum honore Venecie ad pacem
veniret predicti imperatoris Constantinopolitani et misit ad eum
nobiles viros, Vitalem Dandolum, Manassen Badovarium et Vitalem
Faletrum, postquam predictos duos nuncios, quos dux Vitalis miserat
ad imperatorem, sanos recepit.
Porro pretermittendum non est quid factum fuerit de latrone, qui
ducem sepedictum interfecerat. Cum enim per aliquot dies latuisset
et a querentibus fuisset sub terra inventus, ad presentiam ducis Sebastiani
adductus est et ad populi petitionem iuditio iudicum fuit suspensus.
Predicti autem legati ad imperatorem euntes, ducis voluntatem ei
insinuarunt et cum eo de pace diucius pertractantes, cum duobus eiusdem
imperatoris nunciis ad ducem redierunt. Dux autem de pace
confidens, iterum duos, scilicet predictum Vitalem Dandulum et
Henricum Navigosum, cum imperatoris nunciis ad eum remisit. Qui
nichil fecerunt de pace; sed Vitalis Dandulus ibidem mortuus fuit.
Alter vero Henricus rediens, alios secum duos ad ducem reduxit legatos.
[26.] Tempore enim illo invitatus dux a Guilielmo rege Scicilie, supradicti
Guilielmi regis filio, legatos ad eum miserat, videlicet Aurium
Mastropetro, cuius superius memoriam fecimus et Aurium
Dauro et cum eo pacem iam fecerant et amicitiam.

Torna all'inizio