XI Horumque blanditiis o seduxit Animam
…..virtutem….. ad partem infimam
Et. . . . . bos ductus ad victimam.
Hic [forti] ficat Corpus rationes suas contra Animam.
XII Set, sicut iam dixeras, Deus te creavit
Et bono et n[obili] sensuque dictavit,
Et ad suam speciem pariter formavit,
Ut ancilla fierem tibi me donavit.
XIII Ergo, si tu domina creata fuisti,
Et dabatur ratio, per quam debuisti
Nos in mundo regere, cur mihi favisti
In rebus illicitis et non restitisti?
XIV Caro non sed Anima tenetur culpari
Que se, cum sit domina, [sin]it ancillari;
Nam Caro per Spiritum debet edomari
Fame, [siti,] verbere, [sic] vult dominari.
XV Caro sine Spiritu nihil operatur,
Cuius auxilio [vivens] vegetatur;
Si Caro per Spiritum non suppeditatur,
Per mundi blanditias mox infatuatur.
XVI Caro que corrumpitur [per se] male nescit,
Ante quidquid facer[e primitus] processit;
Carni sine Spiritu nichil innotescit;
Caro sine Spiritu mortua quiescit.
XVII Quitquid Caro frag[ilis] vivens operatur
Culpa tangit [Animam] que premeditatur;
Nil in velle [Spiritus in actu] ducatur
Per Carnem pediss[equam] modo culpatur.
XVIII Peccasti tu gravius existens in sede
Carnis sequens [li]bitum fragilis et fede!
Rodent mea lat[era] vermes in hac ede!
Iam non loquar amp[lius]! Anima, recede! »
XIX Cui dixit Anima: « [Tecum] volo stare
Et, dum tempus hab[eam,] tecum disputare:
Cur tu mihi loqu [eris,] Corpus, tam amare,
Volens mihi penitus culpam imputare?
XX O Caro miserrima, [quae] vivens fuisti
Multa vana, fragilis, a quo didicisti
Verba tam asperrima que nunc protulisti?
Et tamen in pluribus recte respondisti.
XXI Illud esse consonum scio veritati;
Restitisse debui tue voluntati;
Sed tua fragilitas, prona voluptati,
Nugis mundi dedita, voluit hoc pati.
XXII Quanto te volueram, Caro, castigare,
Verbere, vigiliis vel fame domare,
|
|