Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 165


fugit in arcem Monticelli et inde ad monasterium Pharfense, ubi gratiam consecrationis accepit.
Verum quamvis ab initio fuissent [ei] cives infesti, tamen auctore Deo, qui spirat
ubi vult
, quia potens erat in opere et sermone, conversi sunt ad pastorem et episcopum
animarum suarum et eum cum gaudio magno et sollempni processione receperunt in
Urbe. Chonradi regis temporibus, scilicet anno Domini MCXXXVIIII, magna
pars Cremonensium a Mediolanensibus aput Cremam capta carceralibus est vinculis
mancipata. Anno Domini MCXLII. Innocentius, quem prediximus,
Tyburtum obsedit. Anno Domini MCXLVI. pestis erucarum invaluit super
terram et bona terre consumpsit; unde sequenti anno fames nonnullos maceravit
egentes; et tamen eodem anno, scilicet MCXLVII, rex Chonradus, zelo Dei
accensus, insignitus crucis munimine transmeavit, et cum eo pariter Lodoycus
rex Galliarum. In quo exercitu Fredericus Frederici ducis Suevorum filius
super omnes extitit strennuus et gloriosus. Quod ei fuit occasio, ut postmodum
a principibus vocaretur ad regnum.
Anno Domini MCXLVIIII. Placentini aput Tabianum capti fuerunt.
Anno Domini MCLII. Fredericus aput Romanos regnavit an[nis] XXXVII; qui
fuit miles strennuus et magnanimis, mitis et affabilis, illiteratus, sed morali
experientia doctus, quia
mores hominum multorum vidit et urbes.
Cuius temporibus multa et varia sequentia provenerunt. Nam eodem anno
Domini, scilicet MCLII, Medexana capta est a Cremonensibus et Placentinis,
penitus et destructa. Anno Domini MCLIII. Ascalona capta est a Christianis.
Anno Domini MCLIIII. rex Fredericus primo in Italiam venit, qui civitatem
cepit Astensem, turres et muros destruens civitatis. Anno Domini MCLV.
Anastasius papa creatur. Arnaldus hereticus auctoritate regis comburitur.
Terdonam rex idem cepit, funditus et destruxit. Deinde Romam festinans multos
subiugavit heriles. Anno Domini MCLVI. Adrianus papa creatur, qui regem
Fredericum inunxit et imperiali diademate coronavit. Imperator autem Romanos
impugnavit nolentes et fidelitatem et ius debitum exhibere. In quorum acrimoniam
et imperialem ultionem Tyburtinum censuit municipium restaurari. Post hec

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio