Salimbene de Adam: Cronica

Pag 769


fieri fecerat, occasione porte civitatis quam commune Parme
dederat domino Bonacurso de Palude, et illa occasione erat vassallus
communis Parme, quia illam portam tenebat et habebat ab
eo. Sed processu temporis, propter partes et discordiam que fuit
inter Ecclesiam et imperium, Parmenses portam illam usque ad
fundamentum totaliter diruerunt in odium imperialis partis.
Hoc anno inchoatum est in Parma campanile maioris ecclesie.
Item hoc anno in Parma inchoatum est campanile novum et
pulchrum inter maiorem ecclesiam et canonicam, ubi prius erat
antiquum.
Et fuit magna frumenti abundantia. Vinum vero in parva copia, sed bonum.
Item eodem anno fuit abundantia magna frumenti. Vinum
vero in parva copia fuit respectu preteriti anni.
Fructuum etiam magna fertilitas fuit.
Copia et fertilitas fructuum magna fuit, iuxta verbum quod
scriptum est, Levit. XXVI: Pomis arbores replebuntur. Misericorditer
fecit Deus, quia pluribus precedentibus annis arbores
propter erucas sine fructu fuerunt. Unde Dominus, Ioelis II:
Reddam vobis annos quos comedit locusta et brucus et rubigo et
eruca; fortitudo mea magna, quam misi in vos.
Quod captus est filius regis Karuli ab exercitu Petri regis Aragonie bello
marino.
Item in hoc millesimo multa facta sunt, (heu!) non digna relatu,
tamen non silentio subticenda. Nam absente rege Karulo filius

Torna all'inizio