Cap. LVII.
Capitaneo, ut nunciet quid sit faciendum super
excontro quorundam obsidum.
Supplicarunt Excellentiae nostrae fideles nostri,
etc. obsides de monte Flascone, de
mandato nostro apud Capuam commorantes:
ut cum velint pro se ipsis excontrum
personarum condecens exhibere, videlicet fratrem
pro fratre, patrem pro filio, vel filium
pro patre, nepotem pro patruo, vel patruum
pro nipote: licentiam eis taliter excontrandi,
de nostra gratia concedere dignaremur. Quorum
supplicationibus benignius inclinati, fidelitati
tuae praecipiendo mandamus, quatenus
per Commune Castri praefati, plene certificari
studeas, de nominibus et qualitatibus eorum,
qui excontrari petunt, et eorum, quos modo praedicto
pro eorum excontro dare intendunt: studium
diligens habiturus, de inquirenda certitudine
veritatis, utrum, sicut praedictum est,
frater pro fratre, ac reliqui sufficientes et idonei
tribuantur, ut ex eis videlicet, qui pro excontro
offeruntur, aeque sicut pro aliis qui excontrari
debent, secure nostrae Curiae caveatur:
ac per literas tuas de nominibus et qualitatibus
omnium praedictorum, et si per eos, qui dandi
sunt, nostrae Curiae aeque sit cautum, nostram
fideliter instruas Majestatem.
|
|