villam unam suis sumptibus, loco, quo eligerent, construere debere et de se suis sumptibus
necessaria ad lucrandum subministrare; villam etiam eandem francam - idest liberam villam,
eo quod omni vectigali vel servili exactione libera in perpetuum foret - subtitulare,
sed et illis desiderantibus proprios agros amicosque videre, liberam facultatem abeundi quo
vellent concessit, per totam terram suam necessaria et absque pretio Phari transitum tribuens.
Porro ipsi cum gaudio Deo et comiti de sua liberatione gratias conferentes, quisque
in loca sua, recedunt, per diversa regnorum spatia, prout nationis erant, nomen comitis magnificando
dilatantes.
XVII. - Anno ergo MXCI Rogerius dux, contra Cusentinos diu rebelles indignatus,
exercitu ab omni Apulia coadunato, fratre Boamundo secum accepto, ipsos mense majo
obsessum ire disponens, avunculum comitem a Sicilia, ut, sibi auxilium ferendo, illuc occurrere
non differat, invitat. Ille, amore nepotis, ab omni Sicilia multa Saracenorum millia
excitans, sed et militum copias conducens, quo invitabatur haud segniter accelerat.
Cusentini, hostes adversum se accelerare audientes, seipsos vallo et muris muniunt, arma
et quae defensioni necessaria erant, aptant, sumptus naturae necessarios infra urbem comportant,
defendere, potius quam succumbere, invicem cohortantur. Dux vero et comes sese
invicem apud Cusentium obviantes, urbem undique vallant. Dux planiciem obsidione occupat;
comes montana conscendens, quo major labor et hostis infestior imminebat, castris suorum
urbem girare imperat. Cusentinis itaque ex consilio et edicto principis vallo et sepibus undique
clausis, ingrediendi vel egrediendi vel quidlibet introducendi facultate sublata, plurimum
deterrentur. Sic jugis decertatio, certamen assiduum. Sed Cusentinis major spes defensionis
in fundibulis et sagittis erat: proprius accedere, ut ense tenus cum nostris decertarent,
periculosum ducebant.
Porro comes interdum ad deditionem hostes mulcendo blandiri, frequentius interminando
deterrere, suos instare, hortari, omnia circumire, nil intentatum relinquere, quae facienda
erant prior adesse, ad certamen suos praecedere, in recedendo subsequi, omnia prudenti ordinatione
providere studebat, exemplo sui - ad quae facienda erant - omnes vigilantiores
reddens. Cusentini itaque, constantiam comitis jampridem cognoscentes et hostes a finibus
suis spe arcendi decidentes, consilio inter se habito, urbis deditionem, si forte de offensione
suae rebellionis veniam a duce et comite mereantur, aptare student. Primo quod comitem
prudentioris consilii virum esse sciebant, et cuius ordinatione omnia regebantur, conventiones,
se suumque consilium supplices ei committunt, sine ipso nihil acturi a quo sciebant, postquam
promitteret, sine fraude vel sui detrimento, ubi vitari posset, sibi consilium dari. Ille
vero eorum verba, ut semper pius et pacis amator, suscipiens, ita prudenter rem ordinavit,
ut et dux pro libitu suo urbe potiretur et Cusentini ducis gratia reconciliari non fraudarentur.
Dux, avunculi sui consilio et strenuitate, urbe potitus, antequam expeditio solvatur, arte
coementaria castrum ad urbem a tali praesumptione ulterius prohibenda, in altiori urbis jugo
firmat; comiti autem pro recompensatione servitii sibi exhibiti, medietatem Cusentiae urbis
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|