Timotheum non multo post ad eos mittet; non enim  
simul utrumque mittit. 
20.  Sine tristitia . Quam habeo pro eo quod contristati 
estis, audita infirmitate illius. 
21.  Excipite . In carcere erat Apostolus, ad serviendum 
ei accessit iste cum magno periculo. 
CAP. III.—1. AMBROS.  Eadem vobis . Eadem  
dicit, quia de his docuerat eos quando apud eos  
fuerat; et haec [ f. , hoc] ad ea quae sequuntur, referendum 
est. 
2. AUGUST. ( Epist . 120  ad Honor . cap. 16.)  Videte   
 canes . Canes appellavit non ratione, sed consuetudine  
contra insolitam veritatem latrantes; haec  
enim natura est canum, ut cum quibus habent  
consuetudinem, sive illi boni sint, sive mali, non ad  
eos latrent; insolitorum autem personis visis etiam  
innocentibus irritentur. 
3. LANFR.  Videte canes . Canes et malos operarios  
vocat eos qui carnalem circumcisionem praedicabant,  
quos cavendos praecipit. Concisionem vocat  
vel circumcisionem, id est, Judaeos, vel separationem,  
id est, eos qui in aliam doctrinam a coetu  
fidelium eos separabant. 
4. AMBROS.  Videte canes . Canes vocavit, quia verecundiam 
non habent, sed frequenter reprehensi, in  
vana doctrina persistere videntur. 
5.  Videte concisionem . Bene concisionem dixit,  
quia quandiu Deo placuit, circumcisio erat, quia 
  |  
  |