Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 113


in os Gunthramni, de quo exierat, introivit. Gunthramnus post haec de somno expergefactus,
mirificam se visionem vidisse narravit. Retulit enim, paruisse sibi in somnis,
quod fluvium quendam per pontem ferreum transisset et sub montem quendam introisset,
ubi multos auri pondus aspexisset. Is vero in cuius gremio caput tenuerat cum
dormisset, quid de eo viderat, ei per ordinem retulit. Quid plura? Effossus est locus
ille, et inaestimabiles thesauri, qui ibidem antiquitus positi fuerant, sunt reperti. De
quo auro ipse rex postmodum cyborium solidum mirae magnitudinis et magni ponderis
fecit, multisque illud preciosissimis gemmis decoratum ad sepulchrum Domini Hierosolimam
transmittere voluit. Sed cum minime potuisset, eodem supra corpus beati Marcelli
martyris, quod in civitate Cavallonno sepultum est, ubi sedes regni illius erat, poni
fecit; et est ibi usque in praesentem diem. Nec est usquam ullum opus ex auro effectum,
quod ei valeat conparari. Sed nos, his breviter quae relatu digna erant contactis, ad
historiam revertamur.
35. Interim dum legati Authari regis in Francia morarentur, rex Authari
apud Ticinum Nonas Septembris, veneno, ut tradunt, accepto, moritur postquam sex
regnaverat annos. Statimque a Langobardis legatio ad Childepertum regem Francorum
missa est, quae Authari regis mortem eidem nuntiaret et pacem ab eo expeteret.
Quod ille audiens, legatos quidem suscepit, pacem vero in posterum se daturum
promisit. Qui tamen praefatos legatos post aliquod dies, promissa pace, absolvit.
Regina vero Theudelinda quia satis placebat Langobardis, permiserunt eam in regia
consistere dignitate, suadentes ei, ut sibi quem ipsa voluisset ex omnibus Langobardis
virum eligeret, talem scilicet qui regnum regere utiliter possit. Illa vero consilium
cum prudentibus habens, Agilulfum ducem Taurinatium et sibi virum et Langobardorum
genti regem elegit. Erat enim isdem vir strenuus et bellicosus et tam forma
quam animo ad regni gubernacula coaptatus. Cui statim regina ad se venire mandavit,
ipsaque ei obviam ad Laumellum oppidum properavit. Qui cum ad eam

Torna all'inizio