Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 164


Transiens in Frantiam a Lodoyco rege Francorum et Henrico rege Anglorum honorifice
receptus est. Progrediens in Lotoringiam a rege Lothario promissionem accepit, quod
eum ad beati Petri sedem reduceret. Rediens itaque Remis secundum et aput Placentiam tercium
concilium celebravit. Reversus Pisas inter Pisanos et Ianuenses pacem conposuit, et
recolens beneficia sibi a Pisanis et Ianuensibus collata Pisane concessit ecclesie primatum
Sardinie et tres episcopatus in provincia Corsice. Ianuensem vero exemit a subiectione
Mediolanensis ecclesie eamque metropolim faciens subiecit ei Bobiensem et quosdam
Corsicanos episcopos. Dum hec agerentur, ecce rex Lotharius festinus promissor advenit.
Rex igitur et pontifex Urbem pariter adierunt, ubi pontifex sedem in Lateranensi ecclesia, et
rex imperiale optinuit diadema. Post hec imperator in Alamaniam, et pontifex revertitur
ad civitatem Pisanam, ubi quartum concilium celebravit. Et quoniam Rogerius Petrum heresiarcham
agnomine Anacletum adhuc in errore fovebat, christianissimus imperator, ecclesie
catholicus advocatus, de Alamania rediens cum summo pontifice Apulie fines invasit et
totam potenter fortitudinis brachio subiugavit. Rogerius autem in Siciliam fugit.
Pontifex igitur et imperator comitem Rainonem ducem fecerunt Apulie. Sicque pontifex ad
Urbem, et imperator in Teutoniam cum gloria remearunt. Petrus vero heresiarcha in errore
suo conputruit et defunctus est. Cuius sectatores alium elegerunt, quem Romani Carnicorium
nominabant. Demum ad pedes summi pontificis misericordiam postulantes misericorditer
recepti sunt. Auctoritate huius summi pontificis Conpostelana ecclesia facta
est metropolis. Hic pontifex Tyburtum cum Romanis obsedit; sed multi capti sunt
et occisi. Demum reversi Romani de Tyburtinis cum victoria triumpharunt.
Lotharii temporibus Otbertus Cremone fuit episcopus, qui sancti Ymerii, quod
diu latuerat, corpus invenit et anno Domini MCXXVIIII. in scrinio ferrato recondidit.
Hic Lotharius anno Domini MCXXXII. Cremam cum Cremonensibus
per mensem obsedit. Sequenti anno, scilicet MCXXXIII, constructum est
castrum Pizleonum seu Pizguittonum. Deinde cum Cremonenses imperialem
offenderint maiestatem, anno Domini MCXXXVI. idem victorius imperator
Sanctum Bassianum et Soncinum ceterasque terras eorum depopulatus invasit et
legem de feudis condidit edictalem.
Anno Domini MCXXXV°IIII. Chonradus aput Romanos regnavit an[nis] XII.
Hic est Chonradus, qui Lothario cessit electus et per concordiam principum
denuo fuit electus. Cuius temporibus in papatu sederunt Celestinus, Lucius – qui
armata manu Capitolium ascendit. Sed Romani vi deiecerunt eum - et Eugenius, qui
cum esset abbas Sancti Anastasii, ex insperato concorditer electus est. Qui propter metum civium

1



5




10




15




20




25




30



Torna all'inizio