Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 229


nulli vel nativo vel nature vel proprietati create conveniat sed Deo soli
sint propria, tunc prefatum coadunationis et discretionis modum habebimus.
Quomodo autem ille terminus, quem pollicetur ad omnia que non
sunt divinitas, exclusionis faciat qualitatem, supponit: bene discrete et
plene et bono ordine secundum virtutem.
Iste enim sunt modificationes
termini, id est descriptioni illius que soli competit deitati. Cum enim
omnis terminus, qui res predicamentales ab invicem limitat et coercet,
in qualibet facultate diffinitio vel descriptio nuncupetur, iste terminus,
qui theologicam videt, optimus modus est et vocatur, quia optimam
et perfectam dealitatem bene discrete plene et bono ordine secundum
virtutem, que divinitas est, profitetur. “Bene” hoc facit, propter Dei
bonitatem quam describit. “Discrete”, propter sola propria deitatis que
tangit; in omni enim proprio discretum predicatur. “Plene” quoque
id agere dicitur, quia nil ultra vel citra relinquit, quod ipsi Deo non
aptetur; omnis enim terminus eius rei, cuius est terminus, in se plenitudinem
spondet. “Bono ordine” rei demonstrande series currit, cum in
demonstrationibus faciendis, divisionibus factis prius, ex propriis constantes
termini seu descriptiones red[d]untur. Rebus omnibus, quo de
agitur, hec nimirum ratio naturaliter figitur, ut post rei divisionem terminus,
id est diffinitio cum propriis que comunia pro[f]erunt, reddatur.
“Secundum virtutem” quod additur, ut modalitas termini claudatur,
magnam theologice professionis vim importare dignoscitur.
Cum enim in naturalibus, moralibus et rationalibus termini vel
diffinitiones alie sint secundum substantiam forme, id est secundum
speciem individuorum, cuius substantia ex genere et ex forma id est
differentia substantiali conficitur, sicut hec species homo, id est humanitas,
constat ex esse huius diffinitionis “animal rationale mortale”, que diffinitio
est data secundum substantiam forme id est secundum speciem,
quia sola species diffinitur; alie vero diffinitiones sint date secundum
formam substantie, id est secundum similitudinem forme substantialis,
quoniam substantiales sunt, quamquam ex genere et substantialibus
differentiis non constent, ut hec “rationale mortale mentis discipline
capax” que est diffinitio hominis, et “id quod potest omnibus accidentibus
esse subiectum” que est diffinitio substantie, et “animal gressibile

Torna all'inizio