quidem genere, quamquam inopem, filiam suam .F., de persona
sospitem et moribus et honestate decoram, defectu metalli, quod tantum
cupitur a mundanis, nuptui dare non potest ut deceret. Et licet
quod ad oculos hominum hoc advenisse credatur sentiente sibi a
casu fortuna nubila, multum pocius fore per Ipsum clementer extimo
nutu, de quo ipsam ab eterno fortassis preelegit in sponsam. Quare
devocionem vestram propulsare precamine fui eadem caritate coactus
quatenus non respicietis ad vilia et caduca et terrena, sed solum previum
habentes Altissimum, ipsam .F. in vestram recipere velitis sociam
et sororem. Collacione itaque habita in vestro pulcro capitulo, super
hiis queso graciose rescribite, ut non solum ex hoc mereamini apud
Deum, verum eciam tam ego quam pater eius suique consanguinei et
amici possimus vobis semper cariter et specialiter grata ferre.
11. Responsiva quod parate sunt recipere
Ad hoc quidem sacra religiosorum a sanctis patribus et fidei christiane
pastoribus ab antiquis ordinata fuerunt, ad hoc eciam dotata
redditibus, ut qui divino spiramine proponebant celibem vitam ferre,
defectu loci vel corporalis victus nequirent instigacione diabolica
retardari. Consequens ergo est ut nullus talium inhabitator locorum vel
bonorum possessor quod omni est commune vindicare sibi audeat
tamquam suum, sed, sicut gratis accepit, ita et ipse gratis tribuat et
propinet. Super recepcione itaque filie domini .P., pro qua ex parte
vestre paternitatis precativas recepimus litteras, diligenti collacione
habita inter nos. hoc pro responso accipite, quod, licet monasterium sit
debitis obligatum non parum, pro cuius relevacione indigeremus succursu
tam expensis, tam allegato titulo paupertatis, quia nemo dat quod
non habet, ipsam nolumus a bono proposito abviare, Ob Dei graciam,
sancte Virginis et omnium Sanctorum reverenciam, precibusque vestre
paternitatis commote, paratas nos offerimus, dummodo a clemencia
divina procedat, ipsam recipere in monacham et sororem.
Capitulum IV
DE NARRACIONIBUS AD IMPERATOREM, REGES, COMITES ET BARONES
1. De accione facta ad imperatorem pro succursu contra sarracenos
Decet namque caput membris languentibus compati et dolere
ac eis adiutorium suffragii inpertiri, masime dum ea incipiunt periclitacionum
nanfragio subiacere. Quapropter, cum variis bellorum eventibus
a sarracenis fortiter invadamur ac forcius solito simus opum
|
|