Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 126


VII. galeas de securiori parte portus viriliter depellentes, quas
ventorum acerbitas propulit ad ripam, ubi continuo fracte fuere,
sicque in personis et rebus Veneti non modicam sustinuere iacturam.
Porro Anchonitani, fame valida oppressi, quemdam sapientem
virum ad cancellarium transmiserunt, inmensam promittendo pecuniam,
si vellet ab obsidione cessare. Ille autem, hoc audito, subridens
ait: « En offerunt nobis Anchonitani pecuniam, quam habemus et
habere videmur! Sed dico tibi, quod merito posset ille inter fatuos
reputari, qui haberet totum et requireret partem. Edisce tamen parabolam
istam, que sapientis indiget explanatione: Quidam venator,
non cum paucis canibus, intravit maximam silvam, in qua reperit
leenam, que dominari plurimis animalibus videbatur. Hanc non
modico tempore insequens, canes multos ammisit, et vestimenta
propria dilaniavit. In speluncam demum ipsam reclusit, ubi fame
taliter angebatur, quod de manibus non poterat evadere venatoris.
Rugiebat in fine, volens cum venatore componere pro ungula pedis.
Consuleres igitur venatori, ut pro ungula dimitteret leenam ? »
Ille autem excogitavit aliquantulum quid cancellario responderet
Postmodum vero in hunc modum sic respondit:
«Si venator, qui silvam intravit, meis deberet consiliis acquiescere
non dimitteret pro ungula leenam. Sed si vellet cum ungula
summitatem tradere aurium, consulerem venatori facere pactum,
quia videretur habuisse totius corporis potestatem. Contigit quippe
multotiens, quod qui totum requirit, partem ammittit, sicque
diuturno labore privatur. Nam cum auceps quidam rete pro columbis
in agro tetendisset, more solito escam proiecit; ad quam capiendam
septem columbe venere, pro quibus expandere noluit rete, credens
eas que residebant in arboribus comprehendere cum illis. Exspectavit
diu, et ecce supervenerunt falcones volitando per aerem, et sic
septem, que iam ceperant escam, fugere. Tutius ergo fuisset aucupi
septem comprehendisse columbas, quam sic redisse domum honeratus
a labore».
Iratus ad hec cancellarius per semetipsum iuravit, quod
numquam cum eo componerent Anchonitani, si se ipsos et civitatem
sibi non redderent sine conditione.

Torna all'inizio