Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 626


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quinque: 1. De opere distinctionis per differentiam ab aliis operibus;
2. Utrum lux proprie in spiritualibus inveniatur; 3. Utrum lux corporalis
sit substantia, aut accidens; 4. De lucis productione; 5. Quomodo Pater dicitur
per Filium operari.
ARTICULUS 1
Utrum opus distinctionis fuerit necessarium
post opus creationis.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod post opus creationis, distinctionis opus necessarium non fuerit.
Distinctio enim non est nisi prius confusorum et commixtorum. Si ergo post
creationem facta est rerum distinctio, oportet res prius mixtas fore creatas; et
sic redibit opinio Anaxagorae et Anaximandri, quod res
fiant per extractionem ex uno confuso et mixto.
2. Praeterea, creatio terminatur ad esse. Ens enim, ut dicitur in lib. de Causis,
est per creationem. Sed materia secundum esse distincta est, quamvis
secundum essentiam sit una. Ergo videtur quod post creationem distinctione
opus non sit.
3. Praeterea, eorum est distinctio quorum potest esse commixtio et confusio
secundum locum. Sed haec non possunt convenire nisi communicantibus in
materia. Si ergo superioribus et inferioribus corporibus materia communis non
sit, videtur quod superiorum ab inferioribus nulla sit facienda distinctio.
4. Praeterea, quodlibet corpus est distinctum ab aliis corporibus. Cum ergo
describatur in textu distinctio caeli chrystallini et caeli siderei, videtur quod
inconvenienter subticeatur distinctio caeli empyrei.
5. Praeterea, supra dictum est in littera, dist. 12, quod sex diebus Deus creaturas
per species distinxit. Ergo videtur quod totum opus sex dierum ad distinctionem
pertineat; et ita ornatus videtur a distinctionis opere non differre.

Torna all'inizio