Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

205


visum est concuti tunc ac suo moveri de loco, dum nimia
plebis undique comprimeretur instantia. Cumque cum suis
Atto ad convivandum pontificalem conscenderet aulam -
fuerant enim iam in mensis ampla parata convivia - inflamati
cives invadunt repente domum interiora et exteriora
scrutantes. Ipse autem electus noviter cum camere unius lateret
in angulo, inventus capitur et misere laniatur, demum
per suras et brachia a summis ad ima protrahitur. Qui
cum staret in ecclesia metu mortis altario prostratus, clamante
populo ascendit in pulpitum ibique facto sacramento in
auribus omnium abrenuntiavit sedi Ambrosiane in presens
et in perpetuum. Interea fautores quique sui diversas
fugere per latebras. Ipse etiam Romanus legatus vix discerptis
vestibus laceratus evasit. Ceterum Gotefredus et Atto
diebus postea multis remanserunt privati pariter ambo propriis
tantum contenti laribus atque substantiis.

Torna all'inizio