Petrus Damiani: Epistulae

Pag 285


Autentica certe est et illa sententia, qua dicitur: Facti culpam habet, qui
quod potest neglegit emendare . Quid enim profuit Heli, quia in luxuriam
ipse non corruit, sed fornicantes filios paterna quidem pietate, non
autem sacerdotali austeritate corripuit? Lege, pater, epistolam, quam de
episcoporum incontinentia piae memoriae Nikolao papae direximus, et
quicquid illic huiusmodi reppereris scriptum, ad te nichilominus intellege
destinatum. Verumtamen age, quaeso, si videres monachum fornicantem,
nonne protinus stomacho nauseante screares, caelum terramque vociferando
confunderes, exurendum praeterea flammis ultricibus inclamares?
Et tamen liquido novimus, quia non diversam paenitentiae mensuram
monacho atque diacono canonica praefigit auctoritas.
Cum ergo una peccati sit in utroque mensura, cur habeatur in peccatore
diversitas, ut videlicet hunc equanimiter toleremus, immo etiam
sibimet amicabiliter applaudamus, illum vero dignum suspendio iudicemus?
An personam accipimus, et contra legis edictum diversum in saeculo
pondus habemus? Non habebis , inquit Moyses, in sacculo diversa pondera,

Torna all'inizio