vix umquam a quoquam ferro subdita fuit; nunc vero Rogerio,
solo verbo premisso, submittitur.
13
Deinde Rex, quia grave durumque sibi erat quod Ricardus
Ranulphi comitis frater tanta involvebatur superbia, ut Avellinum
urbem, nec non castrum Merculianum se ita possidere
assereret, ut nec ipsum nec quemlibet alium dominum ex eis
habiturus, nec cuiquam umquam serviturus foret, legatione ab
inde premissa, proprio ea subdidit dominatui. Quippe iam erat
tantum virtutis ipsius nomen, ut fere cuicumque castro, vel
civitati, solum iussionis verbum dirigeret, sine aliqua dilatione
ei subderentur. Cum ergo hoc ipsum Ricardo relatione compertum
fuisset, continuo nimio furore succensus atque bello
demens effectus, eundem ipsum qui verbum retulerat mox deiectum
in terram, naribus eius succisis, oculorum lumine privari
iussit.
14
Verum comitissa Matilda, cuius iam longe superius mentio
habita est, audiens Rogerium regem fratrem suum Salernum
advenisse, de Alifis, absente et ignorante viro suo Ranulpho
comite, ad eum profecta est, profitens se nulla ratione nullove
pacto ad eius thorum ulterius redituram, nisi ei dotalia cuncta
restituerentur, videlicet tota vallis Caudina cum eius omnibus
infra manentibus oppidis. Cuius quidem iustam adventus causam
cum Rex cognovisset, cupiens illi patrocinium impendere, eam
apud se pro suo velle manere permissit. Videbatur enim iniustum
omnino non esse quod ipsa poscebat, neque enim eam aliter
suam posse optinere iustitiam arbitrabatur, nisi ei secum manendi
ad tempus daretur facultas.
|
|