: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

100


Exemplum proemialis epistole.
"G. divinitatis favore clericorum precipuo, sapientie rutilanti
fulgoribus scolarum infimus eterne patrie portionem.
Sicut deceptis, non decipientibus iura subveniunt, ita iniuste
accusatis, non accusantibus ratio divina prebet suffragium, ac
propterea vestram miror probitatem invidorum accusationi consensisse,
eorum presertim, qui non solum rerum mearum, verum
etiam persone, quod severius est, intentioni machinantur, illorum
presertim, quorum ludicra et pro meritis infortunia illorum
conturbant etatem. Nam a sue indolis primordio, ut frequens
inter mortales fama fatetur, inimicis placabiles, amicis vero implacabiles
se prebueruntm; in malorum contubernio constantes,
in bonorum vero familiaritate lenissimi et imbecilles astiterunt.
Cum igitur sic se in omnes diuturne agerent, dubitandumne est in
meam illos perniciem affectuosos esse, an non? Non certe dubitandum
- Contrarium. Nam qui eque cunctis insidiati sunt, eos
fore mihi propitios inambiguum est et qui suis etiam rationibus
inimici fuerunt, meis eos negotiis amicos esse credibile non est.
Decet ergo vestram probitatem tales non audire, talibus non
credere, talium dictis non obsecundare; quodsi, quod absit,
illorum dictis vos credere libuerit, quid me facturum velitis,
stili loquela vacaria notificando ad Kalendarum usque Maii
diem vel tempus meam humilitatem prestolari dignemini".
In hac denique epistola tres certissime rhetorici colores collocati
sunt: * Contentio, interrogatio, contrarium.
Contentio vero est, cum ex contrariis rebus in contentionem recipientis
emulus adducitur, sicut superius designatum est.

Torna all'inizio