Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 80


Ecce pater sanctissime filius tuus ad te clamat, sed magis filia
Eboracensis uidelicet aecclesia ad eam cui dispositione diuina
presides aecclesiam tanquam ad maternum recurrens sinum pie
postulat, ut ex abundantia maternarum deliciarum reparetur
inopia suarum se deserentium immo longe et inter barbaras
nationes positarum uirium.
Siquidem uenit ad nos quidam clericus quem misit Paulus
comes cum litteris sigillatis de Orchadum partibus, significans
in eis episcopatum suae terrae eidem clerico se concessisse. At ille
antecessorum suorum ordine custodito postulat a nobis episcopum
se consecrari. Cui quod iuste petit iniuste denegare non possumus.
Precamur ergo ut nobis duos episcopos dirigat paternitas uestra,
quorum fulti orationibus et auxilio tante rei sacramentum canonice
compleamus. Illa autem procul arceatur suspicio quam nuperrime
nobis noster frater et coepiscopus subintulit Remigius, me
scilicet in posterum quaesiturum Dorcacestrensis uel Wigornensis
episcopi hac de causa subiectionem. Dico enim coram Deo me
nunquam hoc facturum. Si placet igitur sanctitati uestrae ut
iuxta peticionem nostram nobis facere dignemini, locum Eboracum
tempus quinto nonas Martias nobis immutabiliter constituimus,
et uobis significamus.
Ergo uiuas et ualeas, et spiritualibus incrementis usquequaque
proficias.

13


Lanfrancus gratia Dei sanctae Dorobernensis aecclesiae archiepiscopus

Torna all'inizio