Guido Faba: Ars dictaminis

334


solidos.». Set talia non sunt de salutatione, sed in narratione ponuntur.
Item ex solo exordio stare non posset, ut si dicam alicui:
«Qui recte ieiunare desiderat, ab omnibus debet vitiis
abstinere». Hoc nihil esset, nisi aliud sequeretur. Item non
potest stare epistola ex solo proverbio, ut si scriberem alicui
sic dicendo: «Irasci columbam non vidimus, nec humanessere
scorpionem».
LXXVII.
Quid sit thema et quid materia.
His premissis, de themate videamus. Thema est factum
in genere propositum; vel thema est brevis apertio dicendorum,
per quam auditor loquentis intelligit voluntates. Exemplum:
«Scias quod Bononienses contra Mutinenses exercitum
iam fecerunt». Restat videre quid sit materia. Materia
est plena et artificiosa verborum ordinatio ex his que in themate
assumuntur. Exemplum: «Sciatis quod Bononienses,
amicorum vocata multitudine copiosa, contra Mutinam iverunt
cum suo carrocio tam magnifice quam potenter, et in obsidione
castri Baçani diutius commorantes ad propria sani
et incolumes sunt reversi, sed nec ipsum expugnare castrum,
nec aliquam habere victoriam potuerunt».
LXXVIII.
Quomodo inveniatur, disponatur et ordinetur oratio.
Dictator sagax debet esse, diligens et discretus ad inveniendam
materiam suo ingenio congruentem, iuxta illud Horatii
«Sumite materiam vestris qui scribitis equam»; et postquam
invenerit, circa dispositionem laboret ut ordinetur sub verborum
serie competenti, et postmodum ad colores procedat
rethoricos quibus depingat eandem ornamento circumposito,

Torna all'inizio