Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 92


Roma dehinc exaltatur eiusque imperium,
Cuius preses scripsit orbem ob tributum regium;
Caput mundi est vocata per magnum Tyberium,
Multis plantis qui adauxit publicum pomerium.
Cesarum viribus, armis, bellorum frequentia
Subiugavit totum mundum Romana potentia,
Cuncta redigens sub lege, sub oboedientia;
Pax ubique, perpes salus, opum affluentia.
Sicubi forte surgebat nociva sedicio,
Ut in cęlis est exorta in rerum initio,
Protinus suffocabatur Romano iudicio.
Tunc humanitas vacabat omni gravi vicio.
Hegesippus doctus scriba descripsit prosaice,
Quod fecit Vespasianus traduci Iudaicę;
Quia male tractaverunt fabrum huius seculi,
Servi gentibus sunt dati lactentes et vetuli.
Et liber pontificalis et plures hystorię
Non tacent de Constantino, quod sit vir memorię

1



5




10




15


Torna all'inizio